AULOEDI

AULOEDI
AULOEDI
elegias olim modis temperatas canebant. Plut. de Music. εν ἀρχῇ ἐλεγεῖα μεμελοπονημένα οἱ Αὐλῳδοὶ ἦδοῃ: quemadmodum et in Comoediis cantica auctor ipse vel Poeta componebat, modos autem adhibebat aliquis Musicae artis peritus etc. Dicebantur autem istiusmodi cantica seu carmina Νόμοι, erantque in honorem Deorum alicuius composita et modis Musicis instituta. Constabant porro versibus, et Poetas auctores habebant, uti pluribus docet Salmas. mas. ad Capitolin. in Antonino Pio. c. 7. Pro. Auloedus, apud Capellam Aulidus legitur: Nec mora, et ecce quaedam suavitas intentata aulidaeque dulcedinis cantus ac melodiae ultra cuncta rerum oblectamina recinentes. Et alibi, Isciadas quis nesciat expelli aulidâ suavitate? de qua scribendi ratione consule eundem, ad spartian. in Adriano Caes. c. 26.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • AULUS — apud Appuleium de puero Critia monaulo, Quod si aulum inspires, dona et iam carmina nostra Cedent victa tuo dulciloquo calam: pro tibia est, Graecâ voce. Ut Auleticus Calamus, h. e. tibialis, qualem inter varii generis arundineta, quibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”